# Technica curiosa 659

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/659
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/659

Quoniam verò Rota Plana mediâ tantùm ex parte dentibus est instructa, quamprimùm tympanum A incipit impelli peln dentibus alius oppositum B erumpanum nullis impeditur, quo minùs simul cum toto axe rotisque vertatur, & unanimi consensu utriusque rotae G & H, latera oblongi tamdiu propellantur uniformi motu, quamdiu Cylinder striatus A impellitur. 3. Quamprimùm Semicirculus Dentatus appulerit ad Tympanum D, illudque admordere inceperit, eodem momento tympanum prius A liberatur ab impulsu dentium, & in oppositam partem alterius ductu versatur. Unde & oblongum in oppositam quoque partem relegit vestigia, quamdiu urget dentatus semicirculus, qui id praestare debet horis 12, vel 24, aut unâ horâ, si placeat. 4. Torum hoc artificium dextrè occultatur ultra Tabulam quandam Indicis, ipsi oblongo aequalem: quae proinde dividitur in 12 partes sive horas aequales, adscribunturque numeri horarii, duplici serie, quarum superior ab unitate ad 12, indicat horas Astronomicas à media nocte, inferior à meridie, vel contrà. Sed haec & similia minutiora relinquantur cujusvis arbitrio. Technasma II. Aliis modis Indicem Rectilineum construere quid facilius? Nam & ipsa Pondera descensu suo in totius altitudinis intercapedine, sive in plano quopiam verticaliter erecto, eadem intervalla horaria designare possunt, idque infallibiliter, si ope spaerularum in chordis aut funibus horologiariis dispositarum & firmatarum provideatur, ne descensus Ponderis praecipitet & fallat. Idem verò motus perpendicularis Ponderum, facillimè traducitur in Horizontalem, interventu unius Trochleae, cui superjicitur funiculus, alligatus Ponderi descendenti. Vel si id incommodum est, aptetur Trochlea quaedam vel cylinder in Rota quapiam prologii, motu suo tempus dimetientis; Cylindro enim implicita chorda, pro varia magnitudine Trochleae, vel numero revolutionum ejus intra unam horam peractarum varia dabuntur intervalla horaria in directum designanda in pariete, vel alio longitudinis competentis plano; in quo, si placeat artificium occultare, poterit intra vel post Tabulam Indicis Rectilinei, frustum validi Magnetis à pondere per praedictum funiculum sensim laxato, promoveri in plostello magnetem devehente; extra Tabulam verò in conspectu omnium ducetur ab occulto magnete ferreus OOOO 2 ferreus inauratus sol, aut Phaëron roseas agitans quadrigas, item Chamaeleon, Lacerta, &c.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
