# Technica curiosa 66

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/66

An verò contingere possit, ut aër in uno loco sit altior, quàm aër in alio loco, qui priori loco contiguus est, dubitari posset: quoniam sicut aqua unius loci altior quàm aqua alterius loci contigui, confluit ad humiliorem, donec fiat aequilibrium, & tota utriusque aquae superficies sit aequaliter distans à centro gravium: ita videtur & in aëre contingere. Dic quod vis. Auctor loqui videtur ex suppositione, quòd in utroque loco aër jaceat horizontaliter supra Terraqueum globum. Causa cur aër reddatur levior in locis, ubi pluit, est, quòd aqua pluvia decidens deprimat corpuscula, quae aëri sunt intersperia, eumque gravem reddunt. Reddito aëre illius loci leviore, succedunt corpusculis depressis corpuscula aëris contigui. Hinc in locis etiam contiguis levior fit aër, ideoque ex globo, de quo §. 1. qui tunc magis subsidit, & gravior redditur, cognosci potest, an in circumjacentibus regionibus sit pluvia. Simili de causa aër fit levior flantibus validissimis ventis: hi enim auferunt secum corpuscula aëri interspersa, & reddunt aërem leviorem. Ablatis autem corpusculis ex aëre unius loci, succedunt corpuscula aëris loci contigui. Hinc colligi potest ex eodem globo, an alicubi in circumjacentibus regionibus sint ventiQuòd si dicas ventum esse corpusculorum aëri inspersorum agitationem, in idem recidit. ε (o) eCA

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
