# Technica curiosa 661

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/661
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/661

In eum finem assumi poterunt festucae tenues, ex calamis avium decisae, vel ex cornu, aut parcendo labori, serae equinae vel suillae competentis firmitatis. Igitur haec tria obstacula sive setae transversim per funiculum perpetuum trajiciantur in punctis A, F, C, & firmentur. 4. Concipiatur alterutra Trochlearum E vel F esse connexa cum aliqua Rota horologii; ut cum Diurna si Indicem vis esse horarum 12, vel 24, aut cum Horaria, Quadrantum &c. si Index Rectilineus debeat esse Horarius, aut Quadrantalis. Ponatur esse Horarius, & alterutram Trochlearum E vel F moveri regulariter circulariter ab Horaria rota horologii, à qua incitabatur, vel per aliam quandam chordam perpetuam, vel per rotam dentatam &c. fiat autem motus Trochleae & funiculi perpetui setis instructi ex B in A superiùs: inferiùs autem ex C in D. Intelligatur jam Index G à seta A, ex BD delatus fuisse in AC; tum quoniam Index ulteriùs propredi non potest, fera A nihilominus tracta à funiculo perpetuo, transibit annulum Indicis quem apprehenderat, & progredietur versùs E. 5. Eodem ipso tempore appellit ad inferiorem Indicis annulum seta C, & Indicem à priore seta A liberum, secum retrò ducit ex C versus D; tum impingente Indice in BD marginem Tabulae, seta haec inferior transibit annulum suum; interim superiùs jam opperitur altera. F seta, quae Indicem ut relegat iter, compellit: duratque haec Indicis reciprocatio, quamdiu & horologii motus, si tamen in constructione machinae, sequentia non indiligenter observentur. Adverte I. Compendium illud initio technasmatis hujus propositum. Quidquid est extra Tabulam ipsam ABCD Indicis, ad minus spatium contrahes, si circa Trochleas E & F portiones illas AEC & BFD funiculi perpetui, semel vel bis convolveris; hoc enim modo necesse est ipsas Trochleas ad Tabulam Indicis propiùs admoveri, & ad summum eo usque, ut Trochlearum E & F. Centra, Tabulae limbis extremis AC & BD respondeant. II. Ad continuandam sinè nullo errore reciprocationem Indicis, OOOO 3 ix.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
