# Technica curiosa 668

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/668
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/668

CAPUT VI. SIGNA ACOVSTICA, Sive PULSUS CHRONO METRICI. ESTAT & illud quod ad perfectionem Instrumentorum RChronometricorum non parùm conferet, ut si quid artificiosi in sonis Horologiorum aliquando observare licuit, cursim perstringam; si quid de novo comminisci, paulò pluribus explicem, & utrumque Philotechni Lectoris usibus vel oblectationi proponam. In sono quantum is Signis Chronometricis inservire potest, haec universim observo: Sonum artificialem excitari posse vel collisione sive pulsu corporis sonori; & sic fit in Campanis quae communiter ad id adhibentur, item in Tympanis quae possunt assumi, vel Flatu sive aëris impulsu, ut in Tubis, Tibiis, & omni fistularum genere, quas etiam refert in vocibus humanis, & plurium animalium, Larynx epiglottide instructa; vel denique Impulsu aut rasurâ, quibus tremor quidam ac vibrationes excitentut, ut fit in fidibus & chordis metallicis. Atque haec triplex soni differentia, totidem Instrumentorum Musicorum si ecies constituit; ut videlicet à pulsu denominentur κρυστὰ; à Flatu ἐμπνευστὰ; à tremore ex intensione ἵντατα, vel ἔγχορδα dicantur. Haec omnia cùm pro distinguendis mechanicè temporibus adhiberi possint, de singulis aliquid practicè PROPOSITIO XXII. Eâdem Potentiâ Chronometricâ Motum Indicis, & Pulsus horarios efficere. DUlsus Chronometricus esse potest alius Indeterminatus, ut cùm unico pulsu quaevis hora, vel etiam quae vis pluribus designatur; ut nolae vel campanulae repetitis incerto numero percussionibus horas indicantes. Alius est Determinatus, & cuilibet horae peculiaris; qui si fiat in una campanula, ut communiter, debet esse numeratus; si in pluribus, instituetur praxis modo Prop. 24. indicando. Hic de pulsibus numeratis eâdem Potentiâ quâ Index circumagitur expediendis agam, & quae mihi cùm haec scribo in mentem venerunt, aperiam.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
