Latin
PROPOSITIO XXIV
Kaspar Schott, Technica curiosa 675
Unproofread scanNot analysed yet
stituto deservire poterunt, maximè si sit ad manum ejusmodi instrumentum Pneumaticum. Nam si Cylinder Phonoracticus construatur, &applicetur palmulis organi, folles autem attrahantur vel artificiosè per machinam quandam facilem, vel attracti semel sistant, &per intervalla breviora descendant ad sonos horarios efficiendos; habebitur intentum. Verùm campus hic cum latissimè pateat artificiis, alterius est temporis &instituti. Technasma IV. Quamvis pulsus horarii, per Tympanum Militare artificialiter institui possint, cùm tamen ea res plus habitura sit artificii quàm usus, ejus descriptioni nunc supersedeo; interim dico, si res id postularet, pulsus quosvis tympanorum Militarium tam dextrè per machinas effici posse, quàm ab ullo pericissimo tympanotriba praestari possit: sive spectes ictuum celeritatem, sive differentiam ex inaequalitate percussionis, sive Harmoniam in numero mensurato, vel tonis tympanorum musicè concinnatorum. Denique paucis multa: Etsi nullum instrumentum musicum difficiliùs artificialiter exhiberi possit, quam Tuba, &quae simili flatûs vehementia per labia certo modo applicata sonos edunt; nihilominus is artifex qui principia &causas ejus soni probè prospexerit minimè desperabit, quin is artificialiter exhiberi possit, &si ita placeat, ad temporum differentias indicandas applicari.