# Technica curiosa 677

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/677
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/677

Sumatur funis igniarius, militibus & vulgo notus, ejusdem ubique crassitiei & densitatis, longitudinis competentis: exploretur quantùm is absumatur igne intra unam horam: tum accepta longitudine funis pro quot vis horis, notetur carbone terminus, atque tota haec longitudo dimensi funis extendatur in longum, supra trabem aliquam vel aliud lignum, à terra nonnihil elevatum in situ horizontali. 2. Per signum priùs in sune notatum, transversim trahatur filum quoddam vel funiculus, cujus extremum, si claviculus desit & aliter firmari non possit in trabe, circumligetur ipsi trabi simulque sunali, in signo priùs notato: alterum verò ejusdem funiculi extremum, firmiter ubi commodum fuerit, ut ad parietem sursum, vel arborem &c. in ejus autem medio suspendatur obvium quodvis pondus, ut Lapis, truncus, vel ves aliquod sive cupreum, sive fictile, & tam artificioso exitu dignum. 3. His eâ diligentiâ ritè dispositis, accensoque funali, ad quietem te securus compone; nam interim funis absumetur incendio serpente tamdiu, usque dum deveniat ignia ad signum notatum, nec non funiculum per idem nisu appensi Ponderis fortiter extensum; ambusto enim suniculo, & abrupto sponte, vel vi ponderis, decidet lapis aut truncus in terram aut somnolentum illum cum sonitu, vel fictile in parietem, cui saniculus altero extremo alligatur erat, illidetur cum fragore, & artificii hujus contuber nalis, contra spectra & lemures nocturnos opem hominum superûmque inclamet.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
