Latin
PROPOSITIO XXVII
Kaspar Schott, Technica curiosa 681
Unproofread scanNot analysed yet
Campanula artificialiter agitata certis tantùm diei temporibus, ut pro claudendis &reserandis Portis Urbis, pro cantu Canonico in choro persolvendo consuetis horis. Item pro lectionibus Academicis &c. 5. Musica artificialis variis instrumentis per Machinas animatis &directis exhibita, sic ut singulis horis alterius speciei instrumenta audiantur, vel eâdem horâ omnes instrumentorum species in choras distributae: Inter haec post campanulas artificialiter incitatas, possunt esse sequentia. 6. MusicaPneumatica per syringes in organis vulgaribus usitatas, quarum etiam varia Registra ut vocant, mutationes varias artificialiter obtinere poterunt. 7. Musica fistularum, quarum toni clausurâ vel aperturâ foraminum variantur; quod enim fit ope digitorum, expediri poterit &per palmulas certo constructas artificio; idque etiam in Fagotto sive Dulcino: flatus enim illa vehementia major &minor, nec non applicatio labiis humanis aequivalens, artificialiter procurari cur non possit? De Tubis dictum suprà Prop. 45. 8. Musica Chordarum, rasurâ vel affrictu simili sonos edentium, qualis fit in Chelybus majoribus minoribusque: sive id fiat artificio descripto à P. Athanasio Kirchero Musurgiae suae lib. 9. machin. 6. sive alio aptiori quidem, Musica chorsed minus expedito, de quo fortassis aliàs. 9. darum nervosarum, apprehensione sive contactu incitatarum; qualiter eae pulsari solent in Testudine, Harpa, Pandura &c. 10. Musica chordarum metallicarum tactu incitatarum; quemadmodum fit in Instrumentis, Clavicordiis, Spinettis &c. 11. Musica Xylorgani sive Instrumenti ex bacillis ligneis diversos tonos edentibus in percussione; tale describit P. Athanasius Kircherus Musurg. lib. 6. Par. 4. cap. 1. 12. Musica Chalyborgani ad imitationem prioris constructi ex bacillis chalybeis, supra pulvillos holoserico vestitos dispositis, quorum suavissimum concentum, est qui tantoperè depraedicet, ut etiam clavichordiis praeferat: tentari verò poterit idem in aliis quoque 13. Musica Tympanometallis, &eorum inter se mixtura. rum REIT b. Eusebitiones aere huiusce variorum, im de quibus superi. sonorum, ut cantûs galli gallinacei, cuculi, upupae, Corvi, similiumque modicae suavitatis sonorum. 15. Exhibitiones sonorum suavium; Lusciniae, acanthidis, merulae, sturni &c. Cogitari quoque posset, an non aliquis Psittacus artificialis, duas ad minimùm illas voculas χατρο καίσαν edoceatur; id enim fieri posse, loquitur caput artefactum, constructum ab Alberto M; si fides historiae.