# Technica curiosa 682

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/682
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/682

Osphretica sive odorabilia, per artem Chronometricas machinas exornantem, haec vel similia praestari poterunt. 1. Certis temporibus spargi potest odor in conclavi, sive idem, sive varius: sunt enim odores quidam tam vehementes ex natura sua, vel tales efficiuntur artibus Chymicis, ut si cistula, in qua tale corpus odoratum est reconditum, aperiatur, subitò totum conclave perfundatur odore: hoc autem factibile est artificialiter. Quod si odores ejusmodi essent numero plures, ut 6, vel 12, possent illis solis horae indicari nocturno tempore, hâc tamen adhibitâ cautelâ, ut quilibet eorum non duret ultra horam, sed efferatur interim ab aëre, cui conclave esset sufficienter pervium. 2. Fieri possunt 12 fonticuli aquas odoratas, sive subtilissimos spiritus saepius rectificatos spargentes in aërem, in quo subtilitate suâ resolvantur & evanescant, odore solo perstante. 3. Quin etiam ad augendum Paradoxum construi potest alter fonticulus, ex cujus uno epistomio singulis horis diversi liquores odorati saliant; huc enim si transferatur artificium illud vasis ex uno epistomio triplicem liquorem fundentis, & multiplicentur siphunculi pro numero horarum ad idem orificium tendentes, adhibeaturque industria qualis decet oculatum artificem; nullum dubium est id effici posse, & quidem successu constanter infallibili, quamdiu liquores suppetent. 4. Odores per ignem sive suffitus exhiberi quoque poterunt, si non odoris ipsius, artificii saltem gratiâ; Notus est rardioribus ingenio manuque Alchymistis furnus ille, quem Pigrum Henricum vocant; & qui injectos semel majore copiâ carbones, in plures dies, cùm necessitas postulat, subministrat: hujus ope si alatur ignis in carbonibus, & singulis horis per tubulum ad id dispositum pulvisculus odoratus iis affundatur, habebitur odor; sed an is halicum carborum compensaturus sic videricarentes.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
