Latin
PROPOSITIO XXVIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 685
Unproofread scanNot analysed yet
si ab ta Zonarum facie qua tangunt cylindros, disponantur in iis capita quorundam claviculorum hemisphaerica, quibus eodem intervallo respondeant cavitates in cylindris: ut autem Zonae mutationibus aëris laxatae stringant semper cylindros suos, efficiet uni cylindrorum appensum pondus vel aliud momentum, quo cia illius axis ab axe alterius diducatur. Id praeterea commodi obtinent hae Zonae, quòd cujuscunque sint ambitûs sive longitudinis duplicatae, nihilominùs intra locum angustiorem circa plures alios auxiliares cylindros complicari &circumduci possunt. 15. Aliter adhuc idem effici poterit per Tabellas, ex uno vel duobus funibus perpetuis dependentes ad eum modum, quo per sportulas concatenatas egeritur humus ex uno loco in alterum. 16. Denique praeter haec &alia; quae excogitari possent, construi poterit Catena quaedam perpetua ex tabellis ligneis, quarum una connectatur alteri per fila metallica, quae Catena eodem planè modo, quo num: 14. de Zonis perpetuis dictum, circumducetur cylindris, vel meliùs Prismatibus Polyedris, à quibus simul in officio continebitur, nè huc illucvè provehatur. Atque hoc artificium vel ideò commendabilius est illis Zonis, quòd hîc extensionis contractionisque ab aëris vicissitudine provenientis nullum sit periculum.