# Technica curiosa 686

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/686
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/686

Suppono Primùm, dupliciter ejusmodi Cylindros Phonotacticos construi solere: Inprimis enim Cylindiorum musicorum alii sunt Monomusi, hoc est, Immutabiles & invariabiles, hâc videlicet ratione constructi, ut infixi semel illorum superficiei dentes seu claviculi, uni cantilenae tantùm deserviant, nec pro cantionis Alii Cylindri alterius exigentia refigi & iterum firmari possint. sunt Polymusi & Immutabiles quidem quoad denticulos, habent tamen plures cantiones simul adornatas, sic ut axe Cylindri aliquantùm promoto, alterius cantionis denticuli easdem palmulas Phonotacticas apprehendant. Alii tandem Cylindri sunt Pantomusi ac Variabiles, pluribus foraminibus (quorum 8, 16, vel 32 uni Tactui respondent) instar cribri pertusi, quibus immittuntur claviculi exemptiles pro lubitu & exigentia, qui firmantur in foraminibus suis per cochleolas & cuneos. Haec postrema Cylindrorum Phonotacticorum species cùm prioribus illis sit longè praestantior, eò quòd non solùm omnem Organaedorum industriam agilitatemque digitorum multis parasangis post se relinquat (quod & reliquis Cylindris commune, verùm etiam (quod in illis non licet) lubitam impositionem dissolutionemque cantionum quarumvis admittat; habet tamen illud cum ea laude conjunctum incommodum, quòd in impositione & dissolutione denticulorum cuneis vel cochleolis firmandorum, mora non exigua laborque requiratur; quo si levari cupias, necesse est adsciscas adjutorem, qui te claviculos, ut ars exigit disponente in ambitu Cylindri, firmet eosdem intra cylindri cavitatem, praedictis cuneis vel cochleolis. Huic incommodo cùm subsidium aliquod inquirerem, incidi in artificium quoddam, ad hunc finem aptissimum; utpote quo Cylindris ejusmodi Phonotacti cis cantio quęlibet imponitur eâ celeritate, quâ ab expedito Grammatico voces per syllabas componi, sive syllabizari possunt; parque vel Dic ized by s Google vel major est in dissolvendo facilitas. Nec una solum cantio, sed plures simul in eodem cylindro possunt instrui.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
