# Technica curiosa 687

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/687
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/687

Artificium id non obvium, etsi facile sit ad praxim reducibile, nec adeò multorum verborum discriptionem requirat, in aliud tamen tempus, cum pluribus aliis rarioribus Pragmaticae Matheseos artificiis, tum ut olim novitate suâ magis placeant, tum ne nunc effusè prodigus esse videar, reservandum putavi: Interim in ejus locum aliud quoddam novum & percommodum aperio. Vide IcoTechnasma, Quae praestat Cylinder Phonoracticus, obtineri nism. VI. poterunt aliter, & quidem multò faciliùs, si adhibeatur artificium paulò post indicandum. Occasionem inventionis hujus praebuit Craticula quaedam descendens & barbytum incitans, quam describit Robertus de Fluctibus, & ex eo P. Kircherus. Musurg. lib. 9. mach. 3. Exponatur Figura 29. concipiaturque ex descriptione Prop. 39. tradita, motus Altero longi IKLM. retrogradus. Id igitur Oblongum sit lamina quaedam metallica crassior, & latitudinis sufficientis. Dividatur haec bifariam sectione in longum ductâ, & in utraque medietate terebretur foraminibus quadratis tot numero, quot requirit numerus claviculorum Phonotacticorum, palmulis tastaturae respondentium. Has autem palmulas sive tastaturam totam oportet esse geminam, unam videlicet respondentem uni medietati Oblongi in unam positionem moti, alteram verò alteri medietati, in regi essu oblongi servituram. Motus ex descriptione citatae Prop. 39. manifestus est. Dum enim Tabula in unam partem progreditur, impellit claviculis unius suae medietatis, palmulas ei correspondentes; dum verò retrogreditur, idem facit alterius medietatis claviculis, palmulas suas apprehendentibus, quas in priore motu admittebant sine ulla resistentia & pulsu chordarum vel campanularum &c. Patet autem hinc motum Reciprocationis ejusmodi continuum, prorsus aequivalere continuae Cylindri revolutioni; & hac ratione motum Rectum, non secus ac circularem, dici posse Perpetuum & infirritum. Compendium pro incomodo illo duplicis tastaturae sive abaci palmularum hoc accipe. In locum foraminum quibus Tabula pertundi deberet, & Cuneorum vel cochleolarum, quibus transmissi per itized by Google Dig per foramina cla vi firmari, sube fieri ex serro, stanno, vel plumbo tessellas quasdam Quadrilateras oblongas ad instar litterarum Typographicarum ex plumbo temperato fusarum; inter quas tessellas illae quae claviculorum munus obire debent, sint chalybeę, & reliquis quantum satis est altiores. Compositas tessellas ut erigat Cantio, stringe fortissimè per cochleas ferreas singulis lateribus tabulae annexas, eo planè modo quo Typographi facere solent cum Characteribus in Quadratum ordinatis; sic enim multò citiùs cantilenae quaevis componi & dissolvi poterunt; quamvis utrumque hoc non tam expeditè fiat ac in Cylindro illo, cujus initiò mentionem fecimus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
