# Technica curiosa 691

Kaspar Schott, Technica curiosa, PARS SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/691
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/691

Cùm aequalitas arcuum in vibrationibus Perpendiculi, det earum aequidiuturnitatem, illa verò per Potentiam uniformiter impellentem Perpendiculum debeat obtineri; idcircò maximè invigilandum erit ad hanc uniformitatem Potentiae procurandam, ad quam faciunt sequentia. 1. Trochlea vel Cylinder cui appenditur Pondus Horometri, sit exquisitissimè rotunda. 2. Chorda vel funiculus, ejusdem sit ubique crassiriei 3. In dentibus Rotarum tollatur omnis inaequalis eorum offensatio, quantum per industriam mechanicam fieri poterit. 4. Tympana dentata axibus Rotarum imponi solita non sint nimis parva, nec pauciorum denticulorum; hoc est, non 6, vel 8, sed 12, 16, vel etiam plurium; horum enim major numerus, majorem in impellendo servat aequalitatem: idque vel maximè observandum in inferioribus tympanis, sive vicinioribus Potentiae; in remotioribus enim numerus denticulorum aliquantò minor, ut 12, 10, vel 9, esse poterit. 5. Detur opera ut axes Rotarum sint maximè teretes & politi, nec intra rotunda foramina, (ut fit communiter, at non rectè) sed intra quadrata moveantur. 6. Dentes Rotarum majorum, non modo sint regularis & aptae ad impellendum figurae, sed etiam rectè perpoliti in ea superficie, in qua fit contactus & apprehensio. 7. Praecludatur omnis aditus pulvisculis in aëre volantibus, ne inter Rotarum denticulos recipiantur, & praeter retardationem motûs, etiam denticulos exedant in attritu eorum mutuo 8. Nullibi adhibeatur oleum ungens, praeterquam in axibus, idque permodicè. At nec oleum olivarum huic negotio latis aptum est, ut quod vim quandam metallorum corrosivam obtinet, quamvis ea non prodat se tam sensibiliter; refert enim author fide dignus, filum argenteum longiori tempore in oleo tali fuisse corrorum & solutum: id quod etiam probat illa nigredo, quam in attritione mutua chalybis collidis oleum, quae nihil est aliud qualium partes, metali libellone. 9. Praecludatur quantùm fieri potest, aditus aëri extrinseco, & tot alterationibus obnoxio ad cubiculum, in quo Horologium asservatur.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
