# Technica curiosa 692-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/692-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/692-2

PROPOSITIO XXXI. Horometrum ACCORATUM Portatilecum Perpendiculo, vel aliter construere. Ogitanti mihi quânam arte Perpendicula Chronometra, quae tranquillam Machinae in uno loco consistentiam requirunt, ad minora quaevis Horologiola portatilia extendi transferrique possent, incidit primùm modus paulò post indicandus: in quo cùm incommoda quaedam displicerent, post factas mecum varias circa id ratiocinationes, occurrit artificium quoddam praestantissimum, ex penitiore Motuum Philosophia, deductum. Id verò tanquam rarum quoddam, pro iis qui non tantùm Technicarum curiositatum studio, sed & dignitate, nataliumque splendore plus eminent, peculiariter reservandum duxi. Si quis tamen interim, dum ego aliam id evulgandi occasionem praestolor, vel attigerit eundem conceptum, vel in arcanum inquirere voluerit, en habet artificium, Cryptographicè per Anagramma propositum, nec difficulter eruendum, si Typotheta & Oedipus, servent easdem litteras. RGT TCO, MME, RIP, NAE, INS, ATE. Technasma illud initiò memoratum, instituitur per Annulos, axes suos invicem deferentes; ad eum modum, quo Lampades per pavimentum volubiles sine effusione olei; vel pyxides Magneticae EN Einstrumentis astronomicis, vel Geometricis mobilibus appen. di solent, ut eundem semper Horizontalem situm teneant. Descripsimus idem artificium in Analectis Cursûs Mathematici P. Gasp. Schotti, ex Iconismi N. Figura 39. ibidem: Hoc enim modo obtineri poterit idem situs Horologii totius, & Perpendiculi, non sine industria tamen, & cautelis adhibendis in praxi PROPOSITIO XXXII. Horometrum TACITVM, & quod in motu nallum aut imperceptibilem ferè Rotarum strepitum excitet, fabricare. DErmolestus accidere solet tumultus ille, quem in Horologiis Horomatrum taciusitatis excitat Librile illud ansatum sive rastrum, ictibus contum. tinuis & reciprocis; huic incommodo non unum proferemus remedium aut levamen. Technasma I. Continuationes vibrationum Perpendiculi factae per Propositiones antecedentes 3. 4, 5, 6, si rectè praxis instituatur, aut omninò nullum, aut levem minimeque molestum dabunt strepitum in agitatione Perpendiculi. Technasma II. Horometrum sine Perpendiculo & Librili, novâ ratione constructum, juxta dicenda Prop. 41. nullum prorsus excitabit sonitum in motu, ut patet ex ejus descriptione, & Adversionibus, quae idem artificium meliori formâ proponunt.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
