Latin
PROPOSITIO XXXV
Kaspar Schott, Technica curiosa 696
Unproofread scanNot analysed yet
Sic &Statua quaedam fastigio turris Horologiariae insistens, explicare poterit vexillum manè singulis, vel festis tantùm diebus, &iterum vesperi idem complicare, vel etiam quoties aliqua tempestas instat &c. Haec &alia permulta non esse ἀδύνατα, singulorum descriptione evidentissimum facerem, si in his longiorem esse nunc liceret, PROPOSITIO XXXVI. Horometra BELLICOSA, sive ex artificiis Pyrotechnicis, variis ignibus missilibus armata. CI ostentandum esset artificium, vel in gratiam hospitis alicuVjus vellet Princeps quispiam singulis horis aliquot tormenta bellica explodi, fieri posset Horologium in una ejusmodi machina bellica, vel etiam in singulis, quod oneratas humana ope machinas statis temporibus inflammaret. certâ serie palàm in Propugnaculo dispositas &c. 2. Construi potest Horologium formâ Martis, vel alterius cataphracti militis, quod singulis horis manualem bombardam exploderet; quae iterum oneraretur pulvere nitrato pro sequenti explosione, per internas suas machinulas ad id dispositas; quod &in Tormentis bellicis non enormiter magnis, alio tamen modo fusis, in opus deduci posset. 3. Quin etiam eadem Martis statua poterit artificialiter quotquot explosiones ejusdem bombardae successivè facere, tanto temporis intervallo se subsequentes, quantum intercedit inter 4. 6. vel 8. pulsus alteriae humanae, idque artificio facili, noc uno, quae ad praxes ejusmodi Machinarum utiliter transferri possent. 4. Poterit &Jupiter fulminans, Dracones ignivomi, &alii hujusmodi ignes missiles statis temporibus, per Machinas horometras designandis exhiberi quae singula cum describere non liceat, indicasse nunc sufficiet.