# Technica curiosa 697

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/697
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/697

PROPOSITIO XXXVII. sive Horometra PEREGRINANTIA, quae successu temporis progrediantur, Locumque regulari latione mutent. Horometra Draeter ea quae infra Propositionibus 66. & 67. describemus, conperegrinantia. strui poterunt horologia Progressiva, aliis tamen artificiis; ut 1. Mercurius caducifer indicans horas, in tota longitudine ejus parietis, juxta quem defertur, insistens alicui plano horizontali. 2. Phoebus vel Phaëthon quadrigâ vectus in aëre, suspenso videlicet essedo è subtilissima chorda metallica, in qua illud sensim provebatur, & horae cum earum quadrantibus in abside rotarum designentur. 3. Similiter fieri poterit horologium in forma Tarantulae vel aranei ascendentis per filum sericum. 4. In forma Limacis, Chamaeleontis, animalis, quod Pigritia dicitur, pedetentim per mensam vel aliud planum progredientium. &c. Horum omnium hactenus recensitorum, aliorumque complurium descriptiones cùm ob angustias temporis adferre non liceat, erit id praestandi fortassis occasio (mihi saltem) commodior, si non in Mathesi Organica, tum certè in Cinematometria Speculativo-Practica, quas cum pluribus aliis hactenus non visis, si Dius vitam viresque suffecerit, ad ejus in Scientiis & Artibus majorem gloriam, litteratorumque commodum, animo destinavi. CAPUT IX. CHRONOMETRA EXPEDITA. ChronomeTON cuivis promtum erit, Horometra hactenus recensita, suà tra expedivel industriâ vel sumtu sibi parare, quorum defectu non tararo meliora relinquere, & deterioribus uti compellimur: unde cum & his quoque providere voluerimus, afferemus aliquot Instrumenta Chronometrica, Clepsydris sive Arenariis vulgaribus exTret centiori.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
