Latin
PROPOSITIO XXXVII
Kaspar Schott, Technica curiosa 698
Unproofread scanNot analysed yet
Plura quidem in eam rem discere, vario, que Clepsydrarum &Clepsammiorum sive arenariorum, tum antiquorum reformandorum, tum novorum condendorum modos proferre possem, sed cùm me defectus temporis &otii ad finem scriptionis hujus magnis passibus incedere compellat, cogarque multis, quae proponenda statueram, supersedere, dabo hoc loco unum &alterum modum construendi horometri parabilis &expediti. Interim advertendum quoque est, inter horometra expedita numerari posse modum illum, quo Perpendiculum sic aptatur, ut ejus vibrationes absque supputatione continua, quovis rempore, suo numero exhibeantur: id quod obtinetur per machinulas Prop. 1. &2. descriptas, quae alias quoque constructiones faciliores admittunt per solas trochleas: Experientiâ enim constat, Perpendicula praesertim longiora si semel impellantur, ad longum tempus, &ultra horam vibrationes suas continuare; quod &in eo quoque instrumento continget, si detur opera in ipsius constructione, ut Perpendiculo quàm minima resistentia sit superanda, aut ut languescenti motui vibrativo detur impulsus novus artificialiter, iuxta ea quae ad Prop. 2. advertimus.