# Technica curiosa 698-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/698-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/698-2

PROPOSITIO XXXVIII. Arenariis Chronometricis, sive Clepsydris vulgaribus fluccum magis ordinatum, tot nec vicissitudinibus obnoxium tribuere. ραν. Compertum est his, qui ejus rei aliquando periculum fecerunt, oacta. Arenaria vulgaria, sive haec ex arena seu sabulo subtiliore. sive ex plumbo stannove, sive demum ex ovorum putaminibus conficiantur, pro varia aëris ambientis constitutione, fluxum vel tardiorem vel promtiorem sortiri; sed & aliis mutationibus, quas Prop. L percensuimus, esse obnoxia. Horum plerisque succurrit haec, quae in praxi non semel felicem successum habuit, industria. Technasma. Intra vitreas ampullas A & B, per nodum C Vide Iconism. VII. seu Diaphragma sive Lamellam perforatam in nodo poni solitam, traducatur Siphunculus quidam, confectus vel ex tenuiore bractea metallica, vel ex charta duplicata aut triplicata firmo glutine compacta. Sit autem Tubulus is in extremitatibus A & B apertus, ac per totam suam longitudinem, subtilissimis foraminulis instar cribri arenarii pertusus, ictibus tamen obliquis, & ex nodo C in utramque medietatem tubi directis. Agglutinantur autem duae hae medietates siphunculi spondis sive lateribus interioribus ampullarum v. g. hoc modo.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
