Latin
MONITIO AD LECTOREM
Kaspar Schott, Technica curiosa 7
Unproofread scanNot analysed yet
MONITIO AD LECTOREM. NObilißimus sequentium Experimentorum Auctor supponit, sequentes mirabiles effectus, non vacui metu, ut Peripatetici loquuntur, sed aëris externi Terraqueo globo, aliisque corporibus superincumbentis preßione contingere. Quam rem nos infrà Libro quarto fusè discutiemus, &in Auctoris sententiam, in plerisque saltem concedemus. PARS PRIMA. EXPERIMENTA MAGDE BURGICA ANTIQUA. PHilosophiam solidam, quae rerum, non verbo-Phit. c. phia ab Earrum, veritatum, non formalitatum indagat perimentis ortum hacognitionem, Experimentis ortum suum, progresbet. sum, ac perfectionem debere, is solus ignorat, qui nescit scientias humanâ industriâ acquisitas à sensibus, sensibitibusque potißimùm effectibus initium habere. In tenebris ergo venatur, quicunque sine Experimentis rerum sub sensus cadentium notitiae studet: indignus verò Philosophi est nomine, qui eum discendi modum contemnit.