Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 7-3
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. QVi similes effectus metu vacui fieri existimant, ajunt NatuCram, quoties vacui periculum imminet, infinitam propè potentiam exerere ad illud impediendum. Dicerent itaque, etiamsi fortissimae ac densissimae phialae in praedicto Experimento fuissent adhibitae, eas nihilominus frangendas fuisse. Hoc ut convelleret Auctor, phialas paulò fortiores ac densiores crebrò adhibuit, modoque praedicto processit; nec tamen ulla fuit fracta. ANNOTATIO II. NOtat hîc Auctor, non quamlibet rimam sive fissuram reddere Recipientem orbicularis figurae inutilem, si fissura lutetur caemento solito. Tunc enim, ait, interno aëre exucto, aër ambiens. vitrum intrò &ad medium quasi centrum undequaque comprimens, fissurae labra arctiùs coire cogit; tantumque abest, ut ampliora reddat, ut etiam penitus occludat. Et hoc ipse expertus fuit, ut paulò antè vidimus; &major etiam Recipiens, quem cap. I. descripsimum fissuram jam ab initio habebat ad spithamae longitudinem, ortam à superiori orificio, &causatam, ut videbatur, ab intenso instrumentiferta ferret, nemus lati calore, quo ad liquefaciem dum super orificio isto.