Latin
EXPERIMENTUM VIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 70
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia communiter omnis extractio aëris fit per vim ejus expansivam, sive elasticam, ita ut aër, agitata antlia sese semper nonnihil dilatet è vase pleno in antliam vacuam, ex qua per agitationem pedetentim ejicitur; in fine autem minimum illud aeris quod restat in quovis vase evacuando, nullum elatorem ampliùs habet coria ventiliorum (quae pennis plerumque è laminis orichalceis munita sunt, ut semper bene claudant) aperiendi: ideo in operculo antliac (Vide Iconismi VII. Figura II. &III.) inter ventilium d. &tubulum è C, potest constitui tubus aliquis parvus P, cum pistillo 1. &embolo 2. uti &papilla 3. cujus beneficio possit artificiosè tangi &aperiri corium interioris ventilis ut minimum illud aëris quod restare putatur, eò denique meliùs &faciliùs, per propriam ejus gravitatem in antliam descendat. Insuper potest fieri tubulus plumbeus OO, instructus cum epistomialo M, &prolongatus extra globum Husque infra clavem epistomii j. Quando enim globo Hevacuato non opus est uti, tunc tubus hic ad aërem extrahendum è Recipiente Laptior est. Omnia autem vasa quae evacuanda veniunt (ut verbi gratiam est Recipiens L) debent talibus epistomiis esse instructa, quae exactè in osculum epistomii K possint immitti. Hactenus Auctor Experimenti,