# Technica curiosa 70

Kaspar Schott, Technica curiosa, EXPERIMENTUM VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/70

Sed quia communiter omnis extractio aëris fit per vim ejus expansivam, sive elasticam, ita ut aër, agitata antlia sese semper nonnihil dilatet è vase pleno in antliam vacuam, ex qua per agitationem pedetentim ejicitur; in fine autem minimum illud aeris quod restat in quovis vase evacuando, nullum elatorem ampliùs habet coria ventiliorum (quae pennis plerumque è laminis orichalceis munita sunt, ut semper bene claudant) aperiendi: ideo in operculo antliac (Vide Iconismi VII. Figura II. & III.) inter ventilium d. & tubulum è C, potest constitui tubus aliquis parvus P, cum pistillo 1. & embolo 2. uti & papilla 3. cujus beneficio possit artificiosè tangi & aperiri corium interioris ventilis ut minimum illud aëris quod restare putatur, eò denique meliùs & faciliùs, per propriam ejus gravitatem in antliam descendat. Insuper potest fieri tubulus plumbeus OO, instructus cum epistomialo M, & prolongatus extra globum Husque infra clavem epistomii j. Quando enim globo Hevacuato non opus est uti, tunc tubus hic ad aërem extrahendum è Recipiente Laptior est. Omnia autem vasa quae evacuanda veniunt (ut verbi gratiam est Recipiens L) debent talibus epistomiis esse instructa, quae exactè in osculum epistomii K possint immitti. Hactenus Auctor Experimenti,

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
