# Technica curiosa 702

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/702
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/702

PROPOSITIO XLI. Arenarium Chronometricum Perpetuum, continuato per plures horas aut dies fluxu tempus dimetiens. construere. DRaeter duas istas superiores Clepsydrarum inventiones occurrunt aliae plures non incommodae, quas cùm describendi non sit otium, hanc sequentem, utpotè ad alia multa perutilem, silentio praetereundam non putavi. Technosina. Concipiatur Rota quaedam Annularis concava, duabus videlicet superficiebus Cylindricis, majore BCDE. & minore KL concentricis, & duobus annulis planis, bases parallelas constituentibus comprehensa; quae sit BCDE. circa Centrum & axem A mobilis. 2. Tota Rotae hujus interior cavitas dividatur in receptacula quotcunque, v. g. 12. idque per interjecta quaedam Diaphragmata quadrilatera, obliquè tamen coagmentata, ad eum ferè modum, quo nonnullae rotae aquaticae instruuntur haustris quibusdam, ad excipiendam aquam è sublimi defluentem; hoc tamen discrimine, quòd aquatica rota exterius pateat, haec autem tota sit clausa: talium autem diaphragmatum unum refert linea BK, cui reliqua in amnibus similia. 3. Ab uno Receptaculo nullus pateat aditu ad aliud nisi per exiguum quoddam foramen, factum in quosbet diaphragmate propè ipsam exteriorem superficiem Cylintricam, v. g. in B. Et haec foramina sint ubique aequalia. 4. Includatur aliquid arenae intra cavitatem Rotae, in quocunque tandem Receptaculo, & tum Rota diligenter occludatur. 5.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
