# Technica curiosa 717

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/717
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/717

X. Machinamenta Attractoria ex obviis Mechanices principiis variè disponi posse, ad faciendas illas attractiones Ponderis, ab extrinseco quopiam motore Physico: unde operae pretium fore non putavi, si in iis de industria describendis Figurae & verba multiplicarentur. Observetur enim Activitates Motorum Physicorum in attractionibus duplices esse posse; Alias fluentes & continuas, alias interruptas & discretas. Prioribus illis respondebit in Machinis Motus Circularis continuus; Posterioribus motus Libratorius & reciprocus; quorum hic ex fundamento Rotarum serratarum attractionem perficere poterit, ille per Roras Dentatas continuò motas. Utriusque Praxes sunt variae; unam & alteram dabimus infrà in structura Horologiorum Perpetuntorum Libro sequenti.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
