Latin
PROPOSITIO XLIX
Kaspar Schott, Technica curiosa 720
Unproofread scanNot analysed yet
Si aliquo loco haberentur thermae sive aqua perenuiter calida, vel si per in dustrias Chymicis notas foveretur calor quidam perpetuus, qualis v. g. in fimo equino &c. posse perennem Motum aquae fieri in vase AB. Nam si aqua RP sit semper calida, construatur autem receptaculum aliquod superiùs in CN excipiens aquam ex Tubo DC expulsam &effluentem instractumque Diabere iuxta ea quae infrà Libro sequenti Cap. 3. dicentur; &impleatur aqua frigida ad summum; effluet ea in vas AB calidum &frigiditate suâ condensabit aërem in eo contentum, unde necesse erit aquam par tubulum KE attrahi intra vas AB. Incalescente rursus vasoAB, quidquid attractum fueras aquae expellatur per Tubum DC in receptaculum illud supernum, in quo aqua frigescens sensim, &impleto receptaculo defluens iterum in vasis AB superficiem, condensabit aërem, attrahet aquam per Tubulum KE, &sic deinceps. Cautelae non paucae sunt hic observandae, sed non vacat longius his immorari, sufficiat indicasse.