Latin
PROPOSITIO LI
Kaspar Schott, Technica curiosa 722
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LI. Perpetuatio Machinarum Chronometricarum per aquam. Lementum Aquae latissimè diffundit ea, quae per Machinas debitè constructas, usibus humanis adferre posset emolumenta quàm plurima. Quia verò variae sunt aquarum conditiones &naturae, de singulis aliquid, quantum ad nostrum propositum faciunt, breviter differemus. Technasma I. Perpetuus ille &constans fluviorum Motus, non tantùm ad attractiones Ponderum, verùm etiam ad ipsas immediatas temporum dimensiones aptissimus esse videtur. Etenim si fiat Rota quaedam Aquatica, totaliter intra fluvium, &ad ipsum fundum demersa; cujus Axis AB ad angulos rectos Horizontis erigatur, &tympano suo dentato in A. circumagat alias Rotas horometras, inter quas invenienda priùs esset proportio motuum, uni horae Astronomicae respondentium; hac ratione habebitur Horologium multò accuratius quocunque vulgari antiquo modo constructo.