# Technica curiosa 722

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/722
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/722

PROPOSITIO LI. Perpetuatio Machinarum Chronometricarum per aquam. Lementum Aquae latissimè diffundit ea, quae per Machinas debitè constructas, usibus humanis adferre posset emolumenta quàm plurima. Quia verò variae sunt aquarum conditiones & naturae, de singulis aliquid, quantum ad nostrum propositum faciunt, breviter differemus. Technasma I. Perpetuus ille & constans fluviorum Motus, non tantùm ad attractiones Ponderum, verùm etiam ad ipsas immediatas temporum dimensiones aptissimus esse videtur. Etenim si fiat Rota quaedam Aquatica, totaliter intra fluvium, & ad ipsum fundum demersa; cujus Axis AB ad angulos rectos Horizontis erigatur, & tympano suo dentato in A. circumagat alias Rotas horometras, inter quas invenienda priùs esset proportio motuum, uni horae Astronomicae respondentium; hac ratione habebitur Horologium multò accuratius quocunque vulgari antiquo modo constructo.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
