# Technica curiosa 723

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/723
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/723

Cujus ratio est, quòd velocitas fluminis in ipso fundo, tempore quolibet, & in quavis aquarum copia sive altitudine, sit aut eadem planè, aut insensihiliter diversa, quae tamen si diuturnitate temporis aliquam inaequalitatem induceret, difficile non esset eam attemperare, per circumactum ab illa Rota Pondus quoddam volans, vel pinnas Pneumaticas aërem verberantes magis aut minùs, hocque modo cursum Machinae reducentes ad aequalitatem cum motu Solari. Porrò pinnae sive brachia Rotae illius aquaticae intra fluvium mobilis, hoc artificio erunt construenda. Axi AB intra aquam perpendiculariter erecto infigantur 8. vel 12. brachia, qualia sunt duo CD & EF: his autem brachiis annectentur asseres G & H valvularum instar mobiles in annulis connectentibus; sic tamen, ut is motus fiat in unam tantùm partem, nec majori apertura, quam unius quadrantis Circuli: in alteram verò partem necesse est obfirmentur valvulae, & cum brachiis CD & EF continuum quid efficiant: Hoc enim artificio ab uno Rotae latere perpetuò cedentibus pinnulis sive valvulis apertilibus, faciliùs admittetur impetus ruentis aquae; ab altero verò latere pinnae resistentes impellentur ab aqua. Forma valvularum G & H quam Figura Triangularem refert, etiam quadrata vel alia similis esse poterit. Technasmata alia Hydrotechnica. I. Per Rotam aliam Aquaticam, cujus axis Horizonti parallelus & aqua per canalem è sublimi in haustra Rotae delabitur, idem quod supra dictum est praestari posset; dummodò caveatur ut eadem semper aquae quantitas feratur in Rotam quod non uno modo obtineri potest: Haec autem Rotae extra aquam conversio, pluribus incommodis est obnoxia quàm prior illa intra aquam, cujus cursus magis ordinatus, quia solius aquae, non simul & aëris alterationibus expositus. II. Quodsi non ipsum Horometrum Hydrotechnicum, sed attractionem tantùm Ponderis Horologiarii per aquam efficere oporteret, id verò perquàm facile nec unius modi erit artificium: poterit enim haec attractio fieri 1. Per aquas Fluvii, Torrentis, aut Fontis perennis, aquas aliis usibus suppeditantis ditantis. 2. Per aquas aestûs marini, aquas fluviorum circa eorum ostia attollentis & demittentis. Sed ea commoditas non est cujusque loci; Igitur 3.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
