Latin
PROPOSITIO LII
Kaspar Schott, Technica curiosa 726
Unproofread scanNot analysed yet
IV Plura alia eidem fini possent inservire; ut sunt agitationes Campanarum, follium in organis Musicis, aut officinis fabrilibus; item agitatio Torni, Praeli, quorum utrumque antisacoma quodpiam vel aliam resistentiam aequivalentem requirit. &c. Atque haec de perpetuatione Machinarum Chronometricarum Physico-mechanica adferre volui, non quòd existimem Horologium vulgari illa artificum industriâ diligentiâque tam perfectum ®ulare construi posse, ut si illud aliquo ex recensitis hoc capite Principiis extrinsecis perpetuetur, nullâ ampliùs directione indigeat; sed ut ex his constet quàm facile sit Horologium construere, quod attractione ponderum aliàs humana ope fieri solitâ non indigeat; quod tamen à nonnullis, ut rarum quodpiam in Mechanicis inventum aestimabatur; at quàm id expeditum, &in prudenti hypothesi vix fallibile, ex dictis hactenus intelligi poterit. EPILOHaec sunt Chronometrica Technasmata, ac Paradoxa, ex multis pauca, quae Amicus Rei Litterariae promovendae cupidissimus, non tam sibi quàm mihi satisfaciendi desiderio communicavit. Quae quàm faecundam excogitandarum plurium, &hisce longè ingeniosiorum Machinarum segetem praebeant, &res ipsa loquitur, et sequens manifest abit Liber, in quo bina Motus perpetui Physico-Mechanici specimina, ex hisce derivata, sanè perquàm ingeniosa, inter alia proponentur. Tu, LECTOR, &his, &illis fruere, ac majora suo tempore in hoc eodem genere exspecta, si vitam DEOS ac vires largiri dignabitur. ESN