# Technica curiosa 726

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/726
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/726

IV Plura alia eidem fini possent inservire; ut sunt agitationes Campanarum, follium in organis Musicis, aut officinis fabrilibus; item agitatio Torni, Praeli, quorum utrumque antisacoma quodpiam vel aliam resistentiam aequivalentem requirit. &c. Atque haec de perpetuatione Machinarum Chronometricarum Physico-mechanica adferre volui, non quòd existimem Horologium vulgari illa artificum industriâ diligentiâque tam perfectum & regulare construi posse, ut si illud aliquo ex recensitis hoc capite Principiis extrinsecis perpetuetur, nullâ ampliùs directione indigeat; sed ut ex his constet quàm facile sit Horologium construere, quod attractione ponderum aliàs humana ope fieri solitâ non indigeat; quod tamen à nonnullis, ut rarum quodpiam in Mechanicis inventum aestimabatur; at quàm id expeditum, & in prudenti hypothesi vix fallibile, ex dictis hactenus intelligi poterit. EPILOHaec sunt Chronometrica Technasmata, ac Paradoxa, ex multis pauca, quae Amicus Rei Litterariae promovendae cupidissimus, non tam sibi quàm mihi satisfaciendi desiderio communicavit. Quae quàm faecundam excogitandarum plurium, & hisce longè ingeniosiorum Machinarum segetem praebeant, & res ipsa loquitur, et sequens manifest abit Liber, in quo bina Motus perpetui Physico-Mechanici specimina, ex hisce derivata, sanè perquàm ingeniosa, inter alia proponentur. Tu, LECTOR, & his, & illis fruere, ac majora suo tempore in hoc eodem genere exspecta, si vitam DEOS ac vires largiri dignabitur. ESN

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
