Latin
JOANNIS JOACHIMI BECHERI
Kaspar Schott, Technica curiosa 734
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò in duas Rotas Sphaerophoras D, &E, globorum receptaculis in Peripheria instructas, cum transversis Canalibus, &pessulis Rotam E superiùs, inferiusque claudentibus. Tertium denique Ordinem constituunt Rotae F &G cum Pondere sphaerico majore, ex Trochlea Rotae G suspenso Rotarum priores quatuor A, B, C, D. concipiendae sunt esse dentatae in Peripheria, &primae tres etiam circa Centrum in axe sive tympano, more solito, ad mutuam Rotarum implicationem motumque. Quinta Rota E, dentata non est in Peripheria, sed in axe tantùm suo gerit tympanum dentatum, quod apprehendunt dentes Rotae F circumferentiales; ac vicissim hujus F rotae tympanum L majoris ambitûs à dentibus rotae G circumferentialibus admordetur. Praeterea duae D &E rotae, dispositas habent in ambitu suo octonas Capsulas sive receptacula quaedam globos excipientia &deferentia ab uno Canali declivi, ad alterum. Denique Rota G circa axem defert Trochleam H, quae intra peripheriae suae angustam cavitatem funem recipit, è quo dependet Pondus I, Horologii totius principale. Primae parHis praemissis, ad speciales Horologii partium explanationes tis Machina accedemus; quas cùm &ex proximè dictis, &ipsius Figurae inspedescriptio. ctione non admodum difficile sit intelligere, paucis expediemus. Hinc &omittimus accuratam illam minutamque partium singularum consignationem, factam ab Authore per numeros passim adscriptos in primo Exemplari figurae, ut diximus: contentique erimus, si paucos quosdam numeros in locum deficientis alphabeti substituamus. Primò itaque: Pondus sphaericum D, in Rotae E suprema capsula 11. collocatum, per Canalem 3. D. ad Horizontem inclinatum, sponte devolvitur in capsulam D: in qua vi propriae gravitatis, in pellit superiore. Horologii Rotas, C. B. A. dumque sic pedetentim movetur, descendit Octante circuli, usque in 5. intra tempus unius Diei, vel unius Hebdomadae, aut etiam Mensis, pro varia Rotarum A, B, C, proportione in motuum velocitate; quod cujusvis artificis industriae relinquitur in constructione machinae. Secundò. Postquam globus D intra praedictum tempus, Octante Rotae promotus appulerit in 5.