Latin
JOANNIS JOACHIMI BECHERI
Kaspar Schott, Technica curiosa 737
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc Ponderis attractionem quamvis pluribus modis efficere liceret, ex Authoris tamen mente manifestum est non aliter expediendam esse quàm subsidio Aquae pluvialis, ex recto Turris vel alterius aedificis in unus, colligendae; vel etiam ope cujusvis Fontis, sive naturali, sive artificiali scaturigine aquas suppeditantis. Patet id cùm ex ipsa Machinae constructione, tum ex ea Inscriptione, quae Authoris ipsius Figurae praefixa &insculpta cernitur in haec verba Joannis Joachimi Becheri Spirensis, Mathematici, Philosophi, Medici Inventum, Quo dato Horologio decennali vel annuo, Causam Moventem Naturali Principio Motus intrinsecè praeditam &siderum efficaciâ ad universum hoc conservandum ac vegetandum progenitam, sine rarefactionis vel condensationis interventu, in omnibus terrae partibus artificiosè applicare potest, ut ad ejus ponderis devolutionem iterumque revolvendam semper sit sufficiens &valida; adeoque praedictum Horologium, quoda durantem materiam, efficiatur Mobile perpetuum Physico mechanicum. Idem jamdudum Francofurti intellexeram à Dn. Jeremia Mitz Basileensi, qui Machinam hanc Moguntiae ex parte constructam, ante me inspexerat. Aquas igitur ad Ponderis attractionem perficiendam applicat Author; &ad eum scopum Partem hanc alteram Machinae direxit, quam similiter in tres partes subdividere possumus. Prima est promendae &effundendae aquae destinata; quod ad occultandum artificium peragitur intra Canalem erectum S. V. quem in sequentibus ob analogiam, Puteum appellabimus. Alteram partem constituit Rota P dentata, cum vecte Q. 26. 25. 24. nec non reliquis illis organis ad occludendam, reserandamque Rotam P dispositis. Postremam machinamenti partem dicemus infimos illos canales vel pergulas Sphaerodromas, quarum declivitate duo pondera I &M permutant vices in animando Horologio superiùs descripto. His ita declaratis obiter, singulas in individuo partes, earumque functiones explicamns. I. Forma Serpentis ad machinam nihil facit, praeter Epistomium illud ex ore capitis antropomorphi prodiens, &reflexum intra Puteum parallelepipedi figurâ erectum, intra cujus cavitatem Situla V Cubica, vel non absimilis figurae, dum per funem vel catenulam Trochleae T. superjectam sursum deorsumque trahitur, aquam sibi promit &ex epistomio praedicto; ad quod illa A a a aa illa derivatur ex cisterna quadam, supra machinam loco commodo ad colligendas aquas pluviales praeparata. Promitur autem aqua in hunc modum II. Alteri Catenulae VST vel funis extremo alligata est capsula sive sportula quaedam X tantae capacitatis, ut globum Q à latere subintrantem admittat: Ponderis autem tanti, ut sufficiens sit ad Situlam V vacuam sursum attollendam.