Latin
JOANNIS JOACHIMI BECHERI
Kaspar Schott, Technica curiosa 739
Unproofread scanNot analysed yet
Vertex hic infrà prominens, dum impingit in fundum putei, relinquit orificium situlae pervium aquae; haec autem effluens, derivabitur aliò, per canalem quendam, quem serpentis os refert in figura. Potest &aliis modis situla in fundo putei exonerari ut ex sequenti capite constabit. VII. Ne verò situla dum excludit aquam, à sportula X, quam situlâ graviorem esse diximus, attollatur, occludaturque situlae fundus, aquae magna copi à in ea relictâ; detinet tantisper situlam vectis 18. cujus unum extremum, extra puteum, sustentatur pondere quodam in medio vectis existente; alterum inseritur puteo ad situlam detinendam: hoc idem extremum habet articulum quendam, sive brachiolum mobile, admittens descendentem situlam, retinens ascendentem, oppositâ planè ratione, quam de vecte 17. superiùs diximus. Hic igitur vectis tam diu continet in fundo putei situlam, donec effluente omni aquâ, &praevalente gravitate sportulae X, situla vecti 18. eripiatur, adscendatque sursum ad promendam iterum aquam VIII. Evacuatam praedictâ ratione Situlam, dum sportula X attollit descensu suo, priusquam descendendo fundum Y contigerit, offendit vectem quendam 19. 20. circa centrum 20. mobilem, &in medio sui per virgam vel chordam 20. 22. connexum cum obstaculo 21. globum in superiore pergula detinente. Depressa itaque extremitate 19. globus obice 21. sublato liber, devolvitur in fuscinulam vectis O. 25. 24. ut jam in figura cernitur. IX Globus Q intra fuscinulam vectis Q. 25. receptus, innaA aaaa 2 daeus praesente simul cum recte sentur deo sum, describitudine u. cum Q. 23. Z.