# Technica curiosa 740

Kaspar Schott, Technica curiosa, JOANNIS JOACHIMI BECHERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/740
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/740

cujus arcus materialis officium est id, ut globum intra fuscinulam vectis contineat in inferiore saltem semiquadrante, scilicet à puncto 23. ad Z: ubi demùm truncatus is arcus, permittit globum in canalem sive pergulam ZY devolvi, sportulamque in Y deprehensam subire. X. Antequam verò explicemus quâ ratione per globum Q. Rotamque P. Pondus ex ejus trochlea O. dependens attrahatur, advertendum est Primò in Iconismo Authoris, quem in hunc minorem servatâ partium proportione contraximus Pondus M ex Trochlea O eodem planè modo appensum esse, quo in nostra figura cernitur; cùm tamen appendi debuerit, ubi jam pendet Antisacoma N: aliàs pondus M attrahendum, potiùs ad descensum juvaretur: nam ut ex mox dicendis patebit, rota P. ex praesenti constructione, movetur ex R in P, adeoque N ascendit, M descendit. Intelligatur igitur hic error correctus, & pondera debitâ ratione esse appensa: vel potiùs, ne schema mutandum concipiatur per adjectam aliam rotam, aut tympanum, rota P moveri ex P in R. Advertendum Secundò: Quòd licèt in figura quidam vectes, unci, aut brachiola, Rotae P. videantur esse affixa, de facto tamen non sunt, sed delineatio ita fieri postulabat; nec quidquam horum omnium Rotam contingit, praeter tympanum dentatum R, rotae dentibus implicitum. XI. Ut autem haec promtiùs intelligantur, singularum harum partium explicatio praemittatur oportet. Hic ergo axis transit per tympanum dentatum R, in eoque haeret immotus. Tympanum R circa utramque Basim firmiter habet binas cruces, hoc est, Octobrachia hinc & inde porrecta, quorum semper suprema duo, succedentibus aliis, funguntur officio suo cui sunt destinata: nam unum eorum, idque hoc citerius, apprehenditur ab unco 26. qui vecti O. 25. sic affixus est in puncto 26. ut circa id tanquam centrum, quantum necesse est, sursum tantummodò elevari possit. Alterum alterius crucis brachium illud ulterius, detinetur à pessulo 27. 28. circa axiculum 27, mobili. Reliquae partes aliò pertinent, suo loco exponendae. XII. Indibzy G Google XII.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
