Latin
JOANNIS JOACHIMI BECHERI
Kaspar Schott, Technica curiosa 741
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligantur iam Pondera M &N, ut monuimus, debitâ ratione ex O trochlea esse appensa; vel potius concipiatur M ascendere, &N descendere: concipiatur item vectis O. 25. positus in eo situ quem ex R ad Z punctuata linea refert, dimisso globo in pergulam ZY, propter antisacoma in 24. appensum repetiisse eum situm quem jam habet in figura: ubi recipiat globum Q. &ipsius pondere feratur iterum in Z; simulque per uncum 26. arrepto Crucis brachio moveatur tympanum R. circuli sui quadrante: tum verò pessulus 27. crucis in aversa parte tympano affixae brachium succedens admittet, admissumque occludet, ne postquam vectis O. 25. globum suum in Z effuderit, cum tympano regredi possit. Hoc modo vectis O. 25. globo liber, &cum unco 26. per antisacoma 24. ad superiora reductus, aliud atque aliud crucis brachium apprehendet Ex quibus manifestum est, ejusmodi vibrationibus vectis saepiùs repetitis vel Rotam P ab R puncto versùs P promoveri, eâque ratione Pondus M, quod in N appendendum esse monuimus, sursum attolli; vel manentibus ponderibus ut nunc sunt, eandem rotam à P puncto versus R gyrari, &pondus M sursum ferri, si rota alia addatur. XIII. Evehatur jam Pondus M ad superiorem pergulam Sphaerodromam, &in hanc ex capsula sua devolvatur; occurret ei primùm quidam fornix arcuatus; quem dum penetrat, pondere suo deprimet ejus fundamentum, simul cum ipso arcu superstructo: cum quo quia duae librae 34. &33. sunt connexae, fiet ut hae per hastam 33. 30. deprimant libram sive vectem 30. 29 mobilem circa axem suum, alicubi inter 29. &30. positum; quâ vectis hujus elevatione, duo efficientur. Inprimis uncus 32. extremitatem vectis 29. sursum elevatam apprehendet, &in eo situ detinebit tamdiu, donec ea liberetur modo paulò pòst indicando. Deinde fit &illud alterum, ut mediante brachiolo 29. 28. elevetur tam uncus 26, quam pessulus 27: his enim submotis, habebit tympanum R cum adjunctis crucibus liberrimum motum circularem circa axem suum immotum, dum Rota P circumagitur modo mox dicendo. XIV. Quoniam verò capsulam M evecto in altum globo Aaaaa 3 nehesis est tertim descendere ad illum globum similiter aetahendum, fiet id hac ratione.