# Technica curiosa 741

Kaspar Schott, Technica curiosa, JOANNIS JOACHIMI BECHERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/741
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/741

Intelligantur iam Pondera M & N, ut monuimus, debitâ ratione ex O trochlea esse appensa; vel potius concipiatur M ascendere, & N descendere: concipiatur item vectis O. 25. positus in eo situ quem ex R ad Z punctuata linea refert, dimisso globo in pergulam ZY, propter antisacoma in 24. appensum repetiisse eum situm quem jam habet in figura: ubi recipiat globum Q. & ipsius pondere feratur iterum in Z; simulque per uncum 26. arrepto Crucis brachio moveatur tympanum R. circuli sui quadrante: tum verò pessulus 27. crucis in aversa parte tympano affixae brachium succedens admittet, admissumque occludet, ne postquam vectis O. 25. globum suum in Z effuderit, cum tympano regredi possit. Hoc modo vectis O. 25. globo liber, & cum unco 26. per antisacoma 24. ad superiora reductus, aliud atque aliud crucis brachium apprehendet Ex quibus manifestum est, ejusmodi vibrationibus vectis saepiùs repetitis vel Rotam P ab R puncto versùs P promoveri, eâque ratione Pondus M, quod in N appendendum esse monuimus, sursum attolli; vel manentibus ponderibus ut nunc sunt, eandem rotam à P puncto versus R gyrari, & pondus M sursum ferri, si rota alia addatur. XIII. Evehatur jam Pondus M ad superiorem pergulam Sphaerodromam, & in hanc ex capsula sua devolvatur; occurret ei primùm quidam fornix arcuatus; quem dum penetrat, pondere suo deprimet ejus fundamentum, simul cum ipso arcu superstructo: cum quo quia duae librae 34. & 33. sunt connexae, fiet ut hae per hastam 33. 30. deprimant libram sive vectem 30. 29 mobilem circa axem suum, alicubi inter 29. & 30. positum; quâ vectis hujus elevatione, duo efficientur. Inprimis uncus 32. extremitatem vectis 29. sursum elevatam apprehendet, & in eo situ detinebit tamdiu, donec ea liberetur modo paulò pòst indicando. Deinde fit & illud alterum, ut mediante brachiolo 29. 28. elevetur tam uncus 26, quam pessulus 27: his enim submotis, habebit tympanum R cum adjunctis crucibus liberrimum motum circularem circa axem suum immotum, dum Rota P circumagitur modo mox dicendo. XIV. Quoniam verò capsulam M evecto in altum globo Aaaaa 3 nehesis est tertim descendere ad illum globum similiter aetahendum, fiet id hac ratione.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
