# Technica curiosa 746

Kaspar Schott, Technica curiosa, JOANNIS JOACHIMI BECHERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/746
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/746

effusae; contingere autem in aliquibus saltem regionibus possit ac soleat, ut vix semel intra annum pluat; rarò autem ut intra idem spatium nunquam pluat: necessarium est, & sufficiens, horologium annuum. Quòd si longioris spatii sit horologium, securior eris de attractione ponderis M, & continuatione motûs, nisi aliunde impediatur. In regionibus ubi saepius intra annum pluit, sufficit brevioris temporis horologium. Ubi hyeme totâ aquae manent congelatae, necessarium est horologium ad minimum semestre. Omitta multa alia quae circa praecedentem Machinam dicenda occurrunt, & ad alias progredior.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
