# Technica curiosa 755

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/755
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/755

XXI. In ipsius quoque Trochleae S. constructione, propter causas dicendas, artificium peculiare servandum erit. Concipiatur in Figura 50. loco Trochleae S in Axe suo cylindrico V versatilis, quidam Cylinder sive Trochlea crassior abed. super axe ef mobilis: Ex hoc Cylindro mediantibus duabus chordis ac & bd, intelligatur esse appensa Situla Y; ac tum ex tercia chorda gb inter priores media, nec non oppositâ ratione Cylindro circumducta, concipiatur pendere Antisacoma 50. paulò gravius Situlâ Y vacuâ. Utilitas hujus constructionis est, quòd orificium Siphonis 44. 40. perpendiculariter imminere possit, ut debet, centro Situlae; quod aliàs non fieret, si Situla ex unica tantùm chorda & ansa suspenderetur. Taceo alia incommoda quae hoc artificio evitantur. Ne verò praedictus Cylinder abed cùm amplior esse debeat, gravitate nimiâ sit impedimento, nemo non videt, eum concavum esse oportere; adeoque ad instar Rotae armillaris latioris, quam etiam trifariam partiri licebit. XXII. Constructio Situlae Y sequitur explicanda, quae his absolvitur. Habitâ quantitate ponderis unius Sphaerici, nec non proportione Trochleae O. ad Rotam N, & ejus proportionis ad rationem inter Tympanum R & Rotam Q, vel si haec omittatur, ad rationem inter Tympanum V. & Trochleam S, habebitur quoque per ea quae in Staticis demonstrari solent, Ratio Potentiae elevandae, v. g. Globi 31. ad potentiam moventem, sive Situlam Y aquâ plenam. Et ut res exemplo declaretur, si ponamus Semidiametrum Rotae N duplam esse Semidiametri Trochleae O: Semidiametrum Rotae Q, quadruplam ejus quae in Tympano R: & demùm Semid. Trochleae S, quintuplam Tympani V: supponatur autem Globus 31. pendere libras 1000 erit Potentia Motiva in N paulò major quàm 500. libb. Potentia motiva in Q. paulò major quàm 125. Ib. tandemque in S. aliquanCcecè 2 alumentos modo. a. b. Igitur in haec hypotheus citel. V. cap. cior esse deberet, quàm 25. librarum Aquae; ut v. g. librarum 27. circiter; idque tum ad superandas omnes resistentias in affrictu Rotarum, tum nisum Antisacomatis 50. quod Situlâ vacuâ gravius esse oportere diximus. Sed haec exempli tantùm gratia dicta sunto. XXIII. Exterior Situlae figura quaevis esse poterit, aptior tamen est.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
