Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 758
Unproofread scanNot analysed yet
At quia consultius est, ut non fiat haec effusio &jactura Aquę priusquàm Situla plenè pervenerit ad Canalem Z; (quamvis etiam id permitti posset, si nihilominus cum hoc fluxu, Situla perveniret in Z, &tamen citiùs exoneraretur, quàm repleatur rursus Receptaculum X) idcircò ad impediendum eum fluxum, prae multis placuit iste modus perappositus &securus. Sit in Figura 52. portio Situlae Y superior, nimirum Catinus at cum collo ca: concipiatur collum istud aliquantùm productum esse versùs 46 intra ipsum Catinum, in cujus fundo assurgat orificium ejus colli, &promineat armilla quaedam, sive colli praedicti portio, quae tamen humilior esse debebit altitudine ipsius Catini. Deinde detur opera, ut dum impletur Situla ex Receptaculo X, recipiatur non parùm aquae inter illam portionem colli sursum prominentem, &ipsum Catinum: ac propterea jam non possit impleri ad summum tam collum, quàm Diaberes, ob illum videlicet aFiat jam alicubi, ut in orificium quae detentae defectum. quoddam vel Siphunculus, ad immittendam opportuno tempore aquam illam detentam, quod orificium occludatur arctè, cono quodam illud exactè implente, vel valvulâ quadam sive operculo ponderoso, promptè elevabili per vecticulum aef, cum cono illo vel operculo connexum: Nam si dum Situla descendit ad ipsummet fundum Z; extremum a vectis fea impingat in obstaculum quoddam &attollatur, orificiumque illud in e recludat; influet aqua residua ex Catino in collum Situlae: quo repleto, incipiet Aqua Situlae fluere per Diabetem: atque in hoc nulla est difficultas aut periculum, ne aliquando fallat successus. Posset etiam huic Aquae suspensae sive reservatae assignari dimidium totius Catini, vel in eum finem vasculum quoddam construi, nonnihil altius ipso collo &c. XXVIII. Postquam exonerata fuerit Situla T in Z, idque sue primae etiam repleretur rursus secere perculum K, aeruleatur ca sursum ab Antisacomate 50. Evacuabitur autem tota planè Situla per Diabetem; id enim fiat necesse est ob structuram fundi Situlae, in acumen desinentis. Si quando Situla priùs attolli incipiat ab Antisacomate, quàm totaliter evacuetur, parùm omnino refert; quia in ascensu reliquum quod superaret, effluet.