# Technica curiosa 759

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/759
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/759

Quin etiam praematurus is ascensus Situlae impediri posset eodem propè artificio, quo descensus supra Num. XXVI. fuit probibitus; per vectem tamen Secundi generis, & cujus articulus opposito modo cedat aut resistat urgenti Situlae. XXIX. Tandem ne quid plenae descriptioni desit, Epistomium 38. quamvis absque omni prorsùs artificio esse possit, & apertum semper relinqui; ut quandocunque pluit, aut collecta priùs aqua in Cisterna non deest, Machina moveatur, sive habeat quod attrahat, sive non: quia tamen Aqua gratis perdenda non est, sed asservanda potiùs pro superventura necessitate; idcircò consultius est Epistomium aptè claudi & aperiri pro exigentia, quem in finem occurrit arrificium id simplex & appositum. In Siphone sive Tubo 38. aptetur transversim modiolus quidam, cujus interior cavitas habeat figuram Coni truncati, per quem diametraliter pateat transitus aquae fluentis per Siphonem. Hanc conicam Cavitatem impleat exactè Conus convexus similiter truncatus, suique interjectu claudat exquisitè & opposita Siphonis foramina in modiolo: si enim Conus, hic per brachiolum 38. 37. nec non vectes ad id ordinatos attollatur, fluet aqua; fluere desinet, si demittatur. Et ne dum Conus est elevatus, effluat aqua praeterquàm per orificium Siphonis, fiat ea Coni elevatio intra Tubulum 38. 37. XXX. Postremò, praedicta Epistomii per Conum occlusio, reseratioque fiet in hunc modum. Aptentur duo vectes, sive potiùs librae brachiorum aequalium, 35, 37. 32, 34. mobiles in 33. & 36. & inter se connexae per brachiolum 34 35. Earum alterutri appendatur v. g. in 34. Pondus quoddam, sufficiens ad attollendum expeditè Conum 37. 38. Si jam omnia Pondera Sphaerica volubilia evecta sunt ad summum, tunc fiat, ut is qui ultimò est elevatus, scensetum, & den e luteum in sphaerest omnium, instrae humeliloto ag. 36. vel alteri cuidam quasi Ponticulo inclinabili; cum quo si connectantur ope fili 30. 32. binae illae Librę 32. 34. & 35. 37: depressâ Librâ priore in 32, demittetur Conus 38, & Epistomium occludet: quod tamdiu clausum erit, donec descendente primo Globo in inferiorem Sphaerodromum v. g. ipso 7.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
