Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 760
Unproofread scanNot analysed yet
succedat ipsi in Scala sequens Globus 8 &reliqui omnes globi sequantur declivitatem Sphaerodromi, &promoveantur versùs ipsam Scalam LM: tunc enim ultimus ille Globus, qui deprimebat Libram in 32. mediante filo 32. 30; non obstabit quominus ea libra cum Cono 38. elevetur à Pondere 34. atque sic Aqua, si non desit in Castello, fluat per Epistomium, ad attractionem proximè demissi Globi faciendam. Observandum quoque est, fieri posse, ut dum occluditur Epistomium 38, Trochlea S similiter occludatur ad eum modum, quo Rota K obfirmatur à Pessulo 5. 6. K: quin etiam loco clausurae Epistomii per Conum, sola Trochleae S occlusio procurari posset, ut hoc modo maneat semper apertus fluxus Aquae in Receptaculum X &Situlam Y consistentem cum Trochlea sua: quod artificium habebit id utilitatis, quòd Aqua in Castello suo diutiùs detenta non putrefiat, aut hyemali frigore glacietur Et haec sunt quae de Perpetuatione hac Hydrotechnica, speciminis &exempli tantùm gratiâ fusiùs quidem, sed ut claritas postulabat, disserenda putavi. Multa longè simpliciùs, artificiosiùs non pauca fieri poterant, nec uno modo; verùm ad alia properanti, non erat orium, haec attentione majore, diligentiâque pertractâsse. Sicui cordi esset ejus aut similis Machinae Praxis. Advertet I. Scalas Sphaerophoras, de quibus plura sequens Propositio, pro grandioribus praesertim Ponderibus, ex catenis, non corio mutationibus obnoxio fabricandas esse. II. Scalarum loco poterunt adhiberi Sportulae mobiles, appensae ex finita Chorda vel Catena; per artificium superiori libro Propos. 13. &14. descriptum. III. Collum Situlae Y strictius &prolixius esse oportere, quàm referat Figura: ratio desumitur ex ipsius usu. IV.