# Technica curiosa 761

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/761
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/761

Globos illos quotquot, sive Pondera volubilia, si majora esse oporteat, non tantùm ex aliquo metallo, ut Plumbo, ferro, aere, sed ad vitandas dus impensis esse posse inteo, secum resisten est argilis, & octos, ad duritiem lateritiam aut vasorum vulgarium: quâ tamen coctione si leviores aequo redderentur Sphaerae, fiant eae concavae, firmaetamen, & tum per angustum quoddam foramen impleantur arena vel alio sabulo graviore, & maximè recremento Ferri sive scoriâ, &c. §. II. Annotationes in praecedentem Machinam. DE hac Machina idem ferè dico, quod de priori in praecedenti capite §. 3. Num. 1. 2. & 3. dixi: est enim ingeniosa admodum, sed propter tantam partium ac membrorum multitudinem difficilis constructionis; & nisi debita à Natura & Arte requisita servetur proportio, dubii successus. Possunt tamen multa omitti, multa simpliciùs ac faciliùs ordinari, ut Auctor ipse agnoscit. Quod si fieret, facilius iniretur calculus in potentiarum, ponderum aliarumque partium proportione deprehendenda, minorique temporis & impensarum impendio construeretur. II. Minùs tamen irregularitati motus subjecta est hac Machina, quòd Horologii rotae regularitate majore circumaguntur, tum propter perpendiculum Al adhibitum, tum quia pondus principale dependet à fune perpetuo trochleis circumplicato.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
