Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 762
Unproofread scanNot analysed yet
CIt inprimis horologium Ambidextrum libro superiore ProVposit. 33. descriptum: in quo, si placeat, poterit adhiberi geminum AB Perpendiculum; Rota Interpolata BB; Infima sive fundamentalis Horologii totius Rota Dentata SCT. cujus Axis defert Trochleam D, ipsi Rotae firmiter affixam. Reliquarum intermediarum Rotarum numerus &proportio pendet ex jam dicendis: Nam II. Ex numero vibrationum Perpendiculi AB intra unam horam, diemque peragendarum, fiat ut Infima Rota C, intra dies quatuor semel tantùm circumagatur: hinc enim Arithmetico calculo difficile non erae reliquas rotas determinare: Nam dato lubito quovis Rotarum numero reperientur earum ad Tympana proportiones, vel his datis, multitudo Rotarum investigabitur per ea quae in Mechanicis traduntur. Quantius Trochieae D similiter vel reperitur datâ Altitudine EN pro descensu Ponderis, vel sumitur ad lubitum, si altitudo illa sufficiem haberi possit. III. Praedicta Trochlea D. sustineat Catenam quandam (nam funes aut lora coriacea, quia variant longitudinem pro aëris temperie, huic instituto minùs idonea) cujus utrique Extremo aptantur duae capsulae sive Sportulae E &G, pro admittendis &excludendis Ponderibus Sphaericis accommodatae. Longitudo Catenae sit octies majorumbitu Trochleae D; in eaque disponentur &firmabuntur Sphaerulae concavitatibus Trochleae respondentes, juxta ea, quae superiori libro Proposit. XI. diximus. Pondus autem Sphericum E debebit esse tantum, quantiim sufficiet ad animandum Perpendiculum AB, priùs assumptum. IV. QuoIV. Simoniam, vero Troesica. D simul cum Ros. C.