Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 764
Unproofread scanNot analysed yet
In ejus Librae brachium N delabitur è Sportula Pondus E, brachioque N depresso, elevat oppositum OPX brachium; cui quia superincumbit immediatè brachium alterius Librae XR, elevabitur ea in X, &deprimetur in R, simulque per filum metallicum RLI reserabit obicem IT, uoglobus ab eo detentiis, alteram Sportulam vacuam in F existentem subingrediatur. VIII. Hoc facto, subitò incipient Horologii Rotae converti in partem oppositam absque ulla Motûs Horologiarii, nec non vibrationum Perpendiculi interruptione, per ea quae superiori libro Propos. 33. &3. sunc ostensa: similiter absque regressu Indicis, artificio Propositione 19. constructi. Simili prorsùs ratione, postquam intra tempus unius Mensis Sportula G regressa fuerit deorsum, effunder suum Globum in subjectum Librae brachium OP, &sublatâ alterâ Librâ QV in V, recludet ope fili QH, pessulum HS, ut admittat Globum in Sportulam E. ad eum excipiendum paratam, &è regione praestolantem. Atque sic porrò alternatâ hac Ponderum utrinque reseratione mutuâ, totus exigetur Annus, duo, vel plures, prout Horologii constructio postulaverit. IX. Intra idem illud Tempus annuum, trimestre, vel aliud, quo Globi omnes semel humanâ ope in summo collocati, successivè ad Horologii motum devolvuntur in inferiorem Canalem YZ, attollendi sunt ii rursus successivè viribus Extrinseci Physici Motoris; sive jam solius Venti, sive simul Aquae pluvialis, ut hoc modo junctis viribus, tanto infallibilior reddatur ea Ponderum attractio. Est enim prorsus insolens toti Naturae, &contra receptas usu tot saeculorum leges Universi, in Europa praesertim nostra, ut detur aliquis Annus, duo, vel tres consequenter, in quibus vel non pluat, vel ad minimùm Ventus aliquis non spiret; cùm ordinariè singulis annis utrumque contingere soleat: Nec tam imprudens, opinor, erit ullus Mechanicus, qui usque adeò enormis Per pendiculi, &hinc reliquorum Ponderum construat Horologium, ut eas laeta praefatum tempus, à duobus ilis sind Motoribus Physicis attolli non possint. X. Esto igitur Axis AB firmatus in Cylindro CD per. Vide Icoquem ducitur. In eodem axe firmentur inprimis duae Rotae Sernism. XI.