Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 768
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hic modus adhiberi poterit ad grandiora quaecunque Pondera attollenda: in quo tamen haec difficultas occurrit; quòd in suprema Scalae regione, ubi scilicet Globus vel admittitur in Scalam, vel è contra ab ea dimittitur in Sphaerodromum superiorem, periculum sit ne globus haereat inter Scalam &Sphaerodromum Superiorem, in quo solo haec difficultas locum habet, ut Iconismum praecedentis Capitis consideranti patebit. XVIII. Sit enim in Figura 56. Scalae portio AB, Sphaera CD: Sphaerodromi declivis portio EF, inquam ex Scala Globum CD devolvi &excurrere oporteat: manifestum est, ex gradu G sustentante Globum CD, non posse hunc promptè devolvi in Sphaerodromum EF, utpote distantem Semidiametro Globi, nisi juvetur Brachiolo DK, per quod veluti per ponticulum quendam Globus Scalam subit vel deserit, pro varia Sphaerodromi EF declivitate, reique exigentia. Fabricetur igitur ponticulus DK hac vg. ratione: Longitudo ipsius sit DR, aequalis Semidiametro Sphaerae CD; vel si major, debebit excavari crena quaedam sive canaliculus K, intra quem id quod excedit Semidiametri longitudinem, libere sursum vel deorsum progredi possit. Latitudo Ponticuli non est quòd sit nimia, sufficiet enim quaecunque, dummodò figatur in medio ipsius Scalae, nec non in medio Gradûs G, ut sic Sphaerae volubilis maximus Circulus Ponticulum peragret. Ab ipso Ponticulo DK porrigitur deorsum sustentaculum quoddam KLH, usque ad inferiorem Scalae gradum H, cui super incumbit fulcri planta LH, quantum sufficit prominens versùs H. Et quia latus GH. Scalae, circumplicari tandem debet Cylindro suo ex quo suspenditur, tam superiori quàm inferiori; debebit ideò pes HL mobilis esse supra gradum H cui insistit, &nunc cedere Cylindro cui Scala circumponitur, nunc sese sponte restituere in eundem gradum H; ut cum necessitas exigit, obtineat eum situm, quem jam refert in Figura. XIX.