Latin
PARS SECVNDA
Kaspar Schott, Technica curiosa 775
Unproofread scanNot analysed yet
ctor) Mobile aliquod artificialiter quòd aeternum durando nunquam à motu cesset: tale enim aliquid in sublunari hoc Mundo investiamestigare aut per omittere, temerarium esset, cuilis satis notum, omnibus Philosophis ac Mathematicis sit, nihil esse sub Sole aeternum: sed ita arrificiosè ordinatam Machinam, ut semel ad motum concitata, quàm diu durat, incessanter seipsam moveat absque ullo extrinseco agente, puta sine cujusvis hominis aut animalis adminiculo, sine aquarum decurrentium, venti, ignis, fumi, ponderumve impulsu, &si quid est quo Machinae adhuc ingeniosè inventae agitari solent, ut in praecedentibus vidimus. Itaque perpetui Mobilis motor primus ac perennis, non à Natura, sed ab Arte applicetur necesse est; nec Machinae extrinsecus sit, sed intrinsecus, hoc est, ipsius Machinae pars ac membrum, ab Arte cum ipsa conjunctum, ut initio quoque hujus Libri insinuavi. Quare tametsi praesentis Machinae artificium absolvatur ope aquae, quae successu temporis desiccari &perire potest, nisi Machina statuatur supra aut iuxta aquam indefectibilem; id tamen perpetuitati motus, qui per eam promittitur, minimè praejudicat; sicut nec quaevis alia materia, qua perpetui Motus Machina quaevis alia constaret, eidem motus perpetuitati praejudicaret, si tempore corrumperetur ac deficeret. II. Hoc Experimentum Motus perpetui exhibuit reipsâ Auctor Varsaviae, Anno M DC. LXI. tametsi rudi &satis debili Machinâ; atque ex illa deprehendit partium potentiam &resistendivim, necessariamque inter illas, &inter quas vis Machinę partes proportionem requisitam. Quare si in tam rudi ac debili structura successum habuis, multò magis habebit in accuratiori. Ab illo tempore, famâ Experimenti indies crescente, curavit Auctor Machinam sculpi, paulo tamen diversam ab hac praesenti, ejusque constructionem partium omnium coordinationem, usum, &demonstrationem descripsit, &Serenissimo Regi Poloniarum Joanni Casimiro obtulit: atque explicavit, in aedibus Domus Professe Societatis nostrę Varsaviae, ipso die Divo Ignatio, Societatis JESU Fundatori, sacro. Placuit inventum compendiosè detectum Suae Regiae Majestati. Post haec, cùm idea illa Machinae sculpta, &ejus declaratio à pluribus expeteretur; tandem hoc aliud schema, aliamque fusiorem declarationem concinnavit. Habet Auctor, praeter hanc, alias faciliores Tesse minor huius sumptibus parabiles Machina, ad perpetuus, Motum exhibendum; sed illas pleniori reservat Operi, quod unà cum Prolegomenis Geometricis, Staticis, &Hydrostaticis, atque applicatione Motus perpetui ad agitandas alias Machinas, in lucem emittere cogitat; quod fieri quàm citissimè vehementer opto. III. In schematis explicatione Auctor utitur litteris Alphabeti, praeter erectas, inversis, tam majoribus, quàm minoribus, quòd plerique Poloniae Typographi careant litteris Graecis, quibus alii exhausto Alphabeto in Latinarum defectum utuntur. Easdem ergo inversas litteras in nostro quoque Schemate adhibuimus.