# Technica curiosa 776

Kaspar Schott, Technica curiosa, PARS SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/776
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/776

IV. Auctoris schema exhibet partes, quae alias in se includunt, quasdam quidem transparentes, quasi vitreę essent; quasdam verò effractas, ut quidnam intus aut retro contineant, non ignoretur; & ut intelligatur, longiores seu altiores esse debere nonnullas aliarum respectu, quàm in schemate exprimuntur. Eandem hanc ultimam ob causam, funes qui situlam suspendunt, ac frenant (uti explicabitur) ipse colligit inferiùs in quasdam spiras. Nos in nostro schemate prędictos funes, tubum precipuum, & columnas Machinam sustinentes, exhibemus fractos; partes alias quas ipse retrofractas ostendit, damus transparentes. Pręter haec nihil in toto schemate mutavimus, praeter exiguum quippiam circa vectem ff, T, S, ut suo loco dicetur. Per aquae Congium, cujus frequenter mentionem facit Auctor, intelligit vas tante capacitatis aquae, ut subducto pondere vasis, aqua sola ponderet libras Pharmacopolarum 72. VI. Monet demum Auctor Machinam quoad altitudinem vix diminui posse quoad mensuram à se praescriptam, nedum ad quamvis contrahi proportionem. Rationem adsignat, quòd copiosiori indiget aquâ ad sui agitationem; quam minor seu humilior Machina suppeditare nequit. Palmi autem nomine, quo utitur, intelligit palmum naturalem, spatium scilicet quod intercipiunt digiti major & auricularis bene extensi manus proportionatę. Monec byGoogle Pone praeterea, ac si quis iam persen Maesilius humidius est. perimentum sumere, propter expensas, & accuratam artificis manum, quae requiruntur, dignetur exspectare alias quatuor Machinas mirae facilitatis, modici sumptus, & altitudinis moderatae, quas ait sibi noctem decimam septimam Martii Anni 1662 peperisse. Harum duae aquâ agitantur eâdem; duas movent totidem globi aequiponderantes, perpetuò circulariter ascendendo & descendendo. Si aut omnes aut aliquas obtinuero, uti spero, libens Lectori meo communicabo. §. II. Tractanda circa praesentem Machinam generatim proponuntur. IN suprà nominato Opusculo Auctor circa Machinam suam format hanc unicam Propositionem.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
