# Technica curiosa 778

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO UNICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/778
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/778

Tandem que Crisin meam circa praesentem Machinam. Incipio à Primo Sed ante omnia moneo Lectorem, ne deterreatur tot litteris, quibus partes quaevis etiam minimae tam exactè, ac ferè scrupulosè explicantur. Legat totum sequentem §. 3. & litterarum singularum loca inspiciat, ut rudem saltem illarum quasi ideam habeat: deinde redeat ad novam ejusdem J. lectionem, sed attentam, & sine difficultate ac confusione ulla totam Machinam, omnesque illius partes intelliget. Experire, Lector, & verum esse quod dico, deprehendes. §. III. PRIMA PARS PROPOSITIONIS. De partibus Machinae K. Puteus, aut vas aliud simile, contines aquam; quae in alMobilis per tum evecta, semper in eundem puteum K redit. petui PoloADBE. Lignea basis modioli BDEFG. nici partes. BDEFG. Modiolus aereus, ex quali materia tormenta belliVid. Icoca fundi solent, intus totus cavus, rotundus seu cylindritus, aequabinism. XII. liter apertus, & optimè laevigatus. Fig. I. BDE. Fundus modioli perforatus, cum animella D, & cooperculo C, claudente & aperiente ejus lumen, seu foramen, pro exigentia; modiolo cochleis E & B conjunctus. C. Cooperculum claudens desuper animellam D fundi modioli, & aperiens, pro exigentia rei F. B. Cochleae Dis E, B. Cochleae conjungentes fundum BDE modiosi cum reliqua superiori ejus parte EFGB. FMNG. Pileum modioli EG, ex eadem materia cum ipso modiolo EG, conjunctum cum eo cochleis F & G. FG. Cochleae conjungentes pileum FMNG, emboli GE. cum ipso embolo. MN. Collum pilei, in tubum ligneum MOR intromissum. HI. Embolus seu Pistillus, implens exactè concavitatem modioli; intus apertus, cum animella, & cooperculo I desuperclaudente ejus lumen seu foramen, pro exigentia. I. Pistilli cooperculum; claudens & aperiens desuper lumen pistilli perforati intus, sicut tubi perforari solent. L. Manubrium pistilli HI; cui manubrio inseritur hasta lignea INQD. MOR. Tubus ligneus, per totum apertus seu perforatus. Ruptum in O Eigura refert, ut intelligas altiorem debere esse, ut adaequet longitudinem palmorum 34, juxta scalae mensuram. De scala paulò post erit sermo INQD. Hasta lignea sustinens pistillam HI, intra lumen seu foramen tubi MOR. QV. Tubulus, per quem effluit aqua ex Tubo MOR. XV. Clavùs seu paxillus transversus ipsi hastae DQNI, cui

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
