# Technica curiosa 782

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO UNICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/782
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/782

quoniam ad perspectivae leges delineari curavimus schema. AL. Columnae quatuor, sustinentes Machinam. Fractae exhibentur, ad significandum eas non habere integram & Machinae proportionatam altitudinem. In una ex columnis Polonici schematis est scala palmorum naturalium. Intelligo autem cum Auctore per palmum naturalem, spatium quod intercipiunt digiti major & auricularis bene extensi manus proportionatae. Semipalmum constituunt 13. particulae qualos in scala palmorum sunt incisae Io. Haec etiam scala in schemate nostro est omissa.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
