# Technica curiosa 783

Kaspar Schott, Technica curiosa, SECUNDA PARS PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/783
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/783

Vitentur item sabulosae, quia hujusmodicitiùs pistillum ac modiolum corrumpunt. II. Basis ADBE modioli EG, fiat instar scamnuli, longa & lata ad duos palmos. Tabula ipsa sit crassa saltem ad 4. digitos altas at pondus modioli EG, & cubi MIR, sustinere valeat. Habeat in medio foramen rotundum tantae capacitatis, quantae erit foramen ffundi modioli: & subtus loco pedum duo fulcra lignea, saltem 4. digitos alta; quae elevando basin, sinant aquam de subtus irtumpere liberè in foramen. Ne autem cum irrumpente aquae admisceant sese festucae, aut quid vis aliud praeter solam puram aquam; foramini inter fulcra superinducatur hemisphaerium aereum concavum, perforatum instar cribri. Sphaericum praestabit plano, quia pluribus patere potest foraminibus sphaericum, quàm planum. Sit autem tanta portio sphęrae, quanta possit admittere tet parva foramina, quot adaequent foramen D fundi modioli. Qui nomerus habebitur, si sciatur quoties parvi foraminis diametercontineatur in diametro foraminis D: ille enim numerus in se ductus, dabit summam parvorum foraminum aequivalentium foramini D, eò quòd circuli habeant duplicatam rationem diumetrorum: ut si 30 parva foramina cribri adaequent diametrum foraminis D, totum cribrum deberet aperiri foraminibus 900. III. Modiolus aereus, ex quali materia fundi solent tormenta bollica, animellae, & instrumenta ad aquę ductus violentos pecessarias celeris constet er basi penetis partibus, silius fundo CEDE. pilet. FMNG, & intermedio cylindro EFGB. Quae omnes tres partes compositę, & conjunctę cochleis in EB, & FG, unum efficiant corpus, altum palmos 4, latum per diametrum aequaliter palmo uno & digitis duobus Fundus BDE, cum animella DC, ac cylindro eam amPileum FNG non biente, assurgat in altum ad semipalmum. excedat palmum unum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
