Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 785-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. QUae demonstrat Auctor in hoc subtili ratiocinio de magnitudine Caut parvitate foraminis, quod in fundo modioli admittat intra modiolum quinque congios aquae tanto tempore, quanto descendit situla P, a receptaculo E, usque ad puteum K, ubi evacuatur; constabunt clariùs ex sequentibus. Breviter, ratio cur tempore illo intrare debeant per dictum foramen fundi modioli aquae congii quinque, est, quia situla P. continet aquae congios 41, ex receptaculo u acceptos, qui post quemlibet descensum situla usque ad puteum K effunduntur; debent ergo interim influere intra receptaculum quam totidem congii: hi effunduntur ex tubo MOR, dum in descensu situlae elevatur pistillum H; durante igitur hac elevatione pistilli, ingredi debent per foramen fundi modioli 4 congii aquae, qui in reditu situlae sursum, dum pistillum deprimitur, ascendere debent supra pistillum, intra embolum: &quia interim, dum congii 4 ascendunt per tubum, aliquid inter latera pistilli &modioli elapsum descendit infra pistillum, quod ad summum pertingere potest ad dimidium congium; ideo intrare debent quinque congii intra modiolum, dum semel descendit situla; quinque inquam praecisè in prima elevatione GgggS.